Dixitque ei filius: "Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus". Dixit autem pater ad servos suos: "Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est"
Lucas, 15 21-24